- STYLUS
- STYLUSGr. Γλυφίον; Ausonio coekum, item caltes, ab eadem origine nonnullis dicitur. Et habemus caeltis vocem in veter, lapide apud pud Aldum Orthogr. et Gruterum Inser. p. 329. Nam neque hic utramentum; vel papyrus, aut membrana ulla adbuc; sed malleolô et caelte literatus silex. Ferreum autem fuit instrumentum, quô antiquissimi literas saxis et lateribus insculpsertunt. Unde vatus Hiobi Interpres c. 19. v. 24. Quis mihi det. ut exarentur in libro Strylô scrrch aus plumbi lamina vel caelie sculpantur in silice! Mansitque eius usus, etiam cum in ceratis tabellis scribi coeptum; Sed modo ex aere, modo ex osse, modo ex alia materia confici consuevit, uti diximus supra voce Graphlum. Mucronem enim et aciem Graphii unô nomine Stylus com plectabatur. Quintilianus l. 1. c. 1. Cum vero iam ductus sequi coeperit, non inutile erit eas (literas videl.) tabelloe quam optime insculpi, ut per illos velut sulcos ducatur Stylus. Althelmus Heptastich, in aenigm. cui titul. de Elementis, de Stylo sic scribit,Nascimur ex ferro, rursus ferro moribundoe,Nec non et volucris penna volitantis oed oetbramPrudentius in Passione Cassioni, v. 51.Inde alii stimulos et acumina ferrea vibrant,Quâ parte ar atis cera suleis scributtur;Et qua secti apice abolentur, et oequorisbuirtiRus sus nitescens innovatur area.Hinc foditur Christi confessor, et inde sectur,Pars viscus inrat molle, pars scindit cutem.Vide quoque Symposium Aenigm. 1. ubi figuram eius eracte expressit, acumen ei in imo latitudivem insummo tribuens. Quemadmodum et Althelmus, ferrum utrobique appellat, et ferri stimdum non ineleganter: quia mucrone scribebant, planitic scriptum abradebant. Columella de Horto l. 10.Nomine tum Graio, ceu litera proxima primoePangitur in cera docti mucron Magistri,Sic et humo pingui ferratoe cuspidis ictuDeprimitur, foliô viridis, pede candida Beta.Hinc Hieronymus ad Domnion. Stultus ego, qui me putoverim hoc absque Philosophis sctre non posse, qui meliorem Styli Partem eam legerim, quoe deleret quam quoe scribert. Quia itaque Veteres inferioti parre Styli, quae acuta erat, in scribendo utebantur: supertiore vero, quae obtusa era, in cera prius scripta inducebant ac delebant; inde factum, ut inducere pro obliterare er abolere, reperiatur apud Cicer. l. 4. ad Attic. Ep. ult. vel magis emphatice, in cera aliquid eradere, apud Hieron. cum vero incera scriptum inducerent, Stylum vertebant; hinc apud Cicer. iterum Verrin. 4. Stylum vertere, pro delers, adhibetur. Ut de aliis loquendi modis, qui apud Scriptores passim occurrunt qualesque sunt, Stylum infigere, Stylo appetere, Stylo depascere nihil dicam. Vide Laur. Pignorium Comm. de Servis. Ad Stylum decretorium, cum Pater accedere dicitur apud Seecam de Clem. l. 1. c. 14. intelligitur, eum post aliquam moram, tandem certo statuisse filium abdicare, adeoque ad tabulas exheredationis conscribendas iam iam se accingete, Styli Censorii meminit cicero pro Cluent. unde Censorium stylum distringere dicimur, cum vel scriptô vel verbis aliquem acrius castigamus et carpimus: Censoriam virgulam dixit Fabius l. 1. c. 2. Castigatoriam severitatem, Sidonius Apollina ris l. 4. Ep. 1. E quibus patet, Metonymice Stylum pro ipso scripro non raro venire. Ioh. Laurentius ICtus Notis in Phoedrum l. 3. Prolog. in versum,Librum exarabo tertium aesopi Stylô.In Styli locum, postquam literae non incidi amplius in saxi, lateribus, metallô, cerâ: sed pingi coeperunt, in arborum foliis, biblo ac papyro, charta, linteo etc. calami succesêre, qui optimi iuxta Menphim, Nilum vel Gnidum, proveniebant, teste Phliniô l. 16. c. 36. Hos denique excepêre avium pennae, quibus hodieque utimur. Sed et penicilli usus apud Sinenses in scribendo est, e leporinis pilis confecti, quem atramentô tingunt, uti nos docer Nicolaus Trigaultius Expedit Sinic. l. 1. c. 14. Vide Ioh. Gerh. Voss. de Arte Gramm. l. 1. c. 34. 35. 36. uti de alio Styli usu supra voce Proe ductal. duplici Styli minusculi maiusculique iconem habes, apud Pignorium locô cit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.